latine  •  english  •  deutsch  •  français  •  italiano  •  español  •  po polsku
 
     
 

SEMINARIUM VILNENSE

Seminarium vilnense inter antiquissima Europae seminaria numeratur, siquidem anno 1582 fundatum est, annis 20 nondum elapsis post Concilii Tridentini decretum, cuius mandato candidati ad ministerium sacerdotale in dioecesium servitio, in collegis ad hoc institutis, quae seminaria deinde nuncuparentur, formari debebant.

Primum quidem in Magno Ducato Lituaniae fuit, eiusque cura nuper fundatae Societati Jesu ab episcopo vilnensi, futuro cardinale Georgio Radvila, (qui potius polonizato Radziwill cognomine semper notus fuit) commendata est. Eadem Societas Jesu (vulgo jesuitarum nomine cognita), paucis annis abhinc, anno scilicet 1579, academiam vilnensem fundaverat, quae cito prima universitas non solum in Lituania, sed in tota Europa Orientali devenit. Seminarium vero cum 12 alumnis suam exsistentiam incepit.

Ulterior seminarii historia in illorum temporum potius funestis eventibus civitatis vilnensis totiusque Lituaniae atque Europae invita pars fuit. Prima longior seminarii activitatis interruptio ab annis 1654 usque ad 1661 ex occupatione civitatis ab hostibus ex Moscovia passa est. Templa catholica plurima ab hostibus sacrilege rapta necnon partim destructa fuerunt. Similiter bella dinastica a protestantibus regni Sueciae illata, ruinarum plurimarum in tota republica polono-lituana causa fuit.

Maxime diuturna vero in vita seminarii interruptio anno 1863 incepit, cum post reipublicae polono-lituanae contra tyrannicam auctoritatem caesaris Imperii Russorum generalis sublevatio incepit. Sublevatione a russis suppressa, omnes in Lituania exsistentes religiosorum ordines proscripti sunt. Facultas etiam theologica seminarii vilnensis ad sedem imperii in Petropolin (Sankt Peterburg) translata est, itaque unica atque maxima Academia Ecclesiastica Catholica pro toto Russorum Imperio usque ad primum bellum mundiale remansit.

Concluso vero primo bello mundiali, atque liberatione politica a multibus nationibus obtenta, seminarium vilnense denuo restauratum est. Incepto vero secundo bello mundiali, atque russis, nunc vero sub communistico regimine iterum - proh dolor! - vi Lituaniam multasque alias nationes suo tyrannico imperio incorporantibus, seminarium vilnense iterum ab illis clausum est. Novae sovieticae auctoritates nulla unquam in futuro necessaria seminaria fore declaraverunt. Sub talibus circumstantiis, Vilnensis archiepiscopus Romualdus Jalbrzykowski seminarium in civitatem Bialystok, in Polonia, transtulit, ubi et ipse postea se contulit. Ita ut hoc novum seminarium, in Bialystok erectum, succesor seminarii vilnensis legitime considerabatur.

Novissime, praesens seminarium vilnense, Lituaniae plena libertate politica proclamata, cura archiepiscopi cardinalis Audrys J. Backis mense Julio anni 1993 restitutum est. Proposito archiepiscopi vilnensis iuvit historica Lituaniae pastoralis visitatio a Servo Dei Papa Joanne Paulo II, eiusdem anni diebus 4-8 mensis Septembris peracta. Piae memoriae Pontifex, proposito archiepiscopi Backis non solum approbationem, sed calidam ex toto corde adhaesionem significavit.

Seminarium post tantas vicissitudines iterum redivivum initio aedes antiqui monasterii Ordinis Ssmae. Trinitatis adhibuit. Sed cum numerus alumnorum increvisset, de novo aedificio erigendo consideratio incepta est. Donationibus benefactorum in Lituania, in Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis necnon in aliis Europae nationibus, amplum novum praedium in historico vico civitatis qui Calvaria nuncupatur, feliciter emptum et.

Hodierni aedificii constructio celeriter conclusa est, atque post sollemnem inaugurationem, in autumno scilicet anni 1998, alumni seminarii ex antiquo Trinitariorum monasterio in ampliorem novum aedificium translati sunt. Archiepiscopus Audrys Joseph Backis Sanctum Joseph, sponsum BV. Mariae, seminarii protectorem atque caelestem patronum declaravit.

Praeter studentes archidioecesis vilnensis, etiam dioeceses in Panevezys et Kaisiadorys, quibus sedes vilnensis tamquam metropolitana assignata est, suos candidatos ad sacerdotium in seminario vilnensi educant.

Formationi ecclesiasticae in seminariis Lituaniae 7 anni dedicantur. Incipitur ab anno propaedeutico, qui in diverso aedificio, in alio vico civitatis exsistente absolvitur. Qui approbantur, post ferias aestivas ad maius seminarium transeunt, ad primum ex duobus annis studiorum philosophiae, quibus peractis, 4 anni studiorum Sacrae Theologiae sequuntur.

Studia theologica a pluribus quam 30 professoribus, quibusdam ex eis laicis, sed in suis materiis peritis atque doctoratus gradibus insignitis, alumnis traduntur. Theologia vero dogmatica primatum quidem in curriculis studiorum habet, sed etiam theologia moralis, studium Sacrae Scripturae, Ecclesiae Codex Juris Canonici, theologia pastoralis, necnon aliae variae quaestiones, quae theologiae atque rectae clericorum formationi connexae sunt, debitum locum in studiis peragendis certe obtinent.

Mediante primo theologico anno, studentes veste talari sollemniter ab episcopo auxiliari vilnensi vestiuntur, qua postea insigniti, omnibus liturgicis atque publicis actibus intersunt. Quarto vero theologico anno absoluto, ad diaconatum ordinantur, atque ad praxim pastoralem in suae dioecesis paroeciis a proprio episcopo assignantur. Proprii etiam episcopi visu, dies pro eorum ordinatione sacerdotali in propria ecclesia cathedrali ab eodem antistite designatur.

Iuxta documenta Congregationis Vaticanae de Seminariis atque Studiorum Institutis, in 4 diversis materiis, nempe humana, spirituali, intellectuali atque pastorali, futuri sacerdotes formari debent. Itaque, alumnis seminarii disciplina quotidiana atque hebdomadalis inculcatur, cuius fidelis observantia tantum momentum habet in propria formatione necnon in concorde vita totius communitatis. Horae assignantur pro precibus matutinis atque vespertinis, pro praxi quotidianae meditationis, pro Sancta Missa atque receptione Sanctae Communionis, etiam pro quotidiano rosario recitando, similiter pro hebdomadali adoratione Eucharistica, mensili die recollectionis, necnon annuis exercitiis spiritualibus.

Quoad formationem intellectualem spectat, haec obtinetur fructuosa assistentia lectionibus a professoribus, de quibus supra diximus, necnon et forsitan praecipue, fideli studio personali. Cursibus Sacrae Theologiae peractis, studentes gradu baccalaureatus atque theologiae magistri decorantur. Examina oralia ad gradus academicos obtinendos, praesente professore Universitatis Lateranensis in Roma, cui seminarium vilnense adscriptum est, finito curriculo theologico fiunt.

Seminarii vilnensis docentium atque studentum communitas, quae multorum benefactorum magnanimitate subsistit, sinceram gratitudinem omnibus illis qui precibus atque pecuniis seminarium vilnense generoso corde supportant, volumus significare. Unoquoque die sabbato pro illorum intentionibus Sancta Missa in nostro seminario celebratur. Quaecumque donatio vestra grato corde a nobis recipietur. Munificens Deus vobis retribuat! Enixe etiam omnes Ecclesiae Christifideles exhortamur ut suas devotas orationes frequenter fundant ut nunquam fideles operarii in Vinea Domini desint.

 
 
   á virđř  
 
     
     
 
    © Vilniaus đv. Juozapo kunigř seminarija
 
 Kontaktai  Biblioteka  Á tituliná puslapá